- SALSAMENTUM
- SALSAMENTUMdepiscibus praecipue: Et quidem Salsamenta magna, apud Graecos, eôdem nomine veniunt, quô piscis, unde sumpta. Sic Icesius Κύβια quae frusta sunt quadrata pelamidis, vocavit pelamidas. Similiter Τόμος θουριανὸς frustum caniculae, quam et ξίφιαν dixere. Cuius Θουριανοῦ salsamenti meminit Athen. l. 6. sub fin. Thyrsio quoque pars eiusdem caniculae salitae, quam Romani a thyrsi capitis similitudine sic vocârunt. Ommibus enim thyrsis globus imponebatur, unde frustum salsamenti eâ formâ concisum Θυρσίων vocabatur. Quâ eâdem ratione, et thymum Θυρσίων appellatum, a capitulorum thyrsi similitudine etc. Minora vero frusta aliter appellata. Sic, uti dictum, maius pelamidis frustum pelamis quoque appellatum est, item ἀπόλεκτον seu ἀπόλεκτος subintellige Τόμος minora vero frusta κύβια dicta. Hinc Plin. l. 9. c. 15. Pelamides in apolectos, et particulatim consectas in genera cybiorum dispartiri, scribit. Sunt autem cybia, frusta salsamenti quadrata, unde Κυβιοσάκτης cognomen Aegyptii Regis turpissimarum sordium. Sed et μελάνδρυον pro segmento salsamenti ex dorso fere et duriore thynni vel orcyni carne sumpti, reperitut. Graecis enim μέλαν δρυὸς vel μελάνδρυον mediale roboris significat, quae pars est firmissima ac nigerrima ligni, alburnô demptô. Inde μηλάνδρυα vel μελανδρύαι thynni pulpamentum durius, cervice, caudâ, abdomine et clidiô demptis etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1317.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.